SILIQUATICUM

SILIQUATICUM
SILIQUATICUM
id apud Romanos, quod pro exponendarum mercium licentia dabatur. A Siliqua, primo et minimo pondere, Spelmann. Fuit autem Siliqua, vigesima quarta pars solidi, septima unciae, scrupuli sextam partem, drachmae vero decimam octavam conficiens, apud Romanos. Graecis vero Siliqua, sive κεράτιον, i. e. corniculum, σιτάρια 4. continebat, Angl. two grains and eleven twelfihs Troy: signabaturque sic κε, Fr. Gouldmannus Diction. Siliquam auri vigesimam quartam partem Solidi facit Nicandri Interpres; Ἡ οὐγκία ἔκει ςτάγια ἑξ, τὸ δε ςτάγιον κεράτια κδ. Uncia habet solidos sex, solidus vero Siliquas 24. Inde in morem vertit, ut pro semuncia, Graecus auctor εἰκοςτην` τετάρτην, h. e. dimidiatô milliarensi, vel 12. follibus, quae 24. pars Solidi erat, Siliquam diceret. Isidor. l. 16. c. 24. Stliqua 24. pars Solidi est, ab arboris semine vocabulum tenens. Ubi Anton, Augustinus nummi genus esse putat: Scaliger speciem argenteam nummi: Hottomannus, ex male intellecto Isidoro, argenteum nummum facit, Lunae crescentis sive cornutae notâ signatum: Salmasio fuêre minutuli nummi aurei, eôdem nomine ac pondere, quô Siliquae Latinis, κεράτια Graecis. Imo numquam tam minutuli nummi ex auro Romanis fuêre: sed duodecim folles Siliquam dicebant. Clare Iustinianus in LL. rusticis, κεράτιον ἓν ἤγουν φόλαι δώδεκα. Sic Georgius Cedrenus in Leone Isauro, ubi scribit, in Solidum pendi Milliarensem unum, pro eo mox δικέρατον, i. e. duas Siliquas, seu 24. Folles ponit. Anastasius Biblioth. argenteum nummum reddit: nec quidquam aliud binae sitiquae, quae appellabantur ratione auri, solvebantur autem in argento aut aere. Vide supra in voce Milliarensis. Siliquas tres in Solidum annuas, centesimam fuisse legitimam, discimus ex Autiquo Interprete, qui Theodosii legem sub tit. de Usuris, quâ vetat ultra centesimam iure permissam, aliquid sub occasione necessitatis eruere foeneratores, sic explicas: Si quis plus quam legitima centesima continet, id est, tres siliquas in anno per solidum amplius, a debitore, sub occasione necessitatis, acciperer vel auferre praesumpserit, i. e. milliarensem, et partem eius dimidiam, 36. folles: quam octavam Solidi partem, dicit Novella 106. Calculatores Sescunciam. Hinc ergo Siliquaticum, do cente magnô Cuiaciô Observat. l. 16. c. toto, dictum vectigal est, quod ex qualibet mercium negotiatione, nundinis fisco in solidos singulos venditor dimidium Siliquae, et emptor alterum dimidium inferret. Vide Gronovium de Pecun. vet. l. 4. c. ult. Introductum autem tributum hoc est a Valentiniano et Theodosio, augendo, quod exhaustum fuerat, aerario, ut est in eorum Novella 48. etc.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?

Look at other dictionaries:

  • Silĭqua — (lat.), 1) Schote, s.u. Frucht I. C) g); so S. arabĭca, so v.w. Tamarinden. S. catalpae, die Früchte (Schoten) der Catalpa syringaefolia. S. dulcis (S. graeca), Johannisbrod. S. hirsuta, Schoten von Mucana urens. S. hypecol, Schoten von Hypecoum… …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Ostrogothic Ravenna — refers to the time period in which Ravenna was the capital of the Ostrogothic Kingdom in Italy. Ravenna is a city in Northeastern Italy that served as the capital of the Ostrogothic Kingdom which existed between 493 and 553 CE. During that time… …   Wikipedia

  • CENTESIMA usurarum — apud Romamos dicta est quod mense quôvis pars assis centesima, seu unus in centum, decem in mille, pro usu pec umiae alienae merces praestaretur. Hanc, cum ad publicorum vectigalium modum concepissent nomen fructus pecuniae privatae, statuerunt… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • COMITES Siliquaticorum — ponderibus et mensuris praeerant. Vide infra Siliquaticum …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”